라틴어 문장 검색

ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장43)
Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterve membrum conlocavit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장252)
chelidoniae quoque suco per coclear inlita uva maximeque . . . prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장7)
ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 34:4)
Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:1)
Duo aut tria coclearia uno die sumpsisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:4)
ubi siccum esse coepit, remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:5)
Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterue membrum conlocauit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 40:4)
chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:7)
et si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 34:5)
quia saepe, quum quis aliter decubuit, aliterque membrum collocavit, pus ferri, quod jam desierat, iterum incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 48:11)
seu conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:5)
Est etiam post domituram mollioris generis bos, qui decumbit in sulco:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 11:1)
Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic cingulis obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:1)
Nam si neglecta cruditas est, et inflatio ventris et intestinorum maior dolor insequitur,qui nec capere cibos sinit, gemitus exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere, et agitare caput, caudamque crebrius agere cogit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION